- OBVIAM itionibus (in)
- in OBVIAM itionibuscoronae olim datae, ut videre est apud Etymol. Ἀβαρνίδα, ubi de corona, quam Venus nexuisse dicitur, cum obviam ivit Baccho ex Media revertenti. Sic populus Edessenus, Iuliano obviam cum processisset, eumque in Urbem invitâsset, obtulit ei coronam auream, quâ acceptâ Imperator Urbem ingressus est, apud Zosimum Histor. l. 3. Vide Car. Paschalium Coronar. l. 4. c. 11. ubi de Coronis gratulatoriis, ut et supra, lemmate Ingredi Regnum et infra, in voce Ocursus: plura autem de variis ritibus Veterum, in exceptionibus huiusmodi, adhibitis, hîc passim. In specie vero, de populi Hierosolymitani festa gratulatione, quâ advenienti Messiae in occursum, cum variis laetitiae signis, processit, infra in voce Osanna. Sed et Obviatores, inter Romanorum servos, suggerit Popma, qui Adversiteres quoque, quod hero foris cenanti adversum irent. et eum domum reducerent ac comitarentur. Terent. Adelphis, Actu 1. sc. 1. v. 2.Neque servulorum quisquam adversum ierat.Per vias etiam de lapidibus, ne offenderet, monerent, uti patet ex Milesia 2. Apuleii. Vide Tit. Popmam de operis Servorum, et supra, ubi de more Foris cenandi veter. Romanorum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.